monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 5
Non quidem quod iniuriam inferat, sed quia sine mensura et modo peccantibus immensam et immoderatam ingeret poenam. Nec opinetur quispiam me in longa tempora prophetare, licet oraculi divini sicut auctoritas, sic et fides perpetuetur, cum planum sit iam aliquatenus inchoatum esse iudicium, imo exsecutioni mandari sententiam.